monumenta.ch > Plinius > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 45
{XIX} Omnia autem haec genera accensa fuligine inmodica carbonem repente exspuunt cum eruptionis crepitu eiaculanturque longe, excepta larice, quae nec ardet nec carbonem facit nec alio modo ignis vi consumitur quam lapides. omnia ea perpetuo virent nec facile discernuntur in fronde etiam a peritis; tanta natalium mixtura est.